monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13 > csg48.299 > sectio 20 > bsbClm6329.158 > sectio 18 > csg75.737 > sectio 43 > sectio 1 > sectio 70 > sectio 26 > sectio 9 > uwbM.p.th.q.1a.9 > csg51.39 > bnf17226.60 > bsbClm6224.303 > 247 > sectio 12 > sectio 1 > bnf9389.299 > uwbM.p.th.f.68.262 > bsbClm6436.46 > sectio 23 > csg75.840 > csg68.404 > 8 > 11 > sectio 35 > bnf17226.48 > 3 > bnfGrec107.999 > 12 > bnf17226.190 > sectio 62 > Psalmi, 94 > bnf10439.68 r > Ezechiel, 44 > sectio 14 > csg75.840 > uwbM.p.th.f.12.72 > Isaias, 10 > 11 > csg75.840 > Lucas, 21 > 2 > sectio 19 > bnf9389.337 > uwbM.p.th.f.12.72 > 8 > tblHarleyMS1775.19v > csg75.707 > sectio 5 > sectio 38 > Ioel, 1 > sectio 25 > bsbClm6329.174 > uwbM.p.th.f.12.72 > uwbM.p.th.f.12.72 > sectio 9 > bnf17226.168 > sectio 45 > bnf17226.28 > sectio 11 > bsbClm6224.84 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 195, 2
Enarra, obsecro, mihi; quomodo meruisti dici nurus Domini, et sponsa Filii Dei? Quod rogo, indica mihi; sed tamen colloquenti tecum ignosce mihi: ignosce, inquam, mihi, quod audeam servus, atque utinam vel bonus, et non etiam inutilis et malus servus, et ideo malus servus, quia non tecum cum tremore loquor ut servus: ignosce ergo mihi, quod audeam cum sponsa Domini mei confabulari; et tamen indica mihi quomodo potuerit Dei Filius per te generari. Audite, fratres, audite Mariam nobiscum loquentem; carne absentem et spiritu praesentem; verecundia virginitatis vultum avertentem a collocutore, et indicantem quomodo impraegnata sit a Creatore. Eram, inquit Maria, in domo mea, puella Iudaea, ex semine David regis generata: adulta facta sum, et desponsata sum coniugi, et placui alteri non interveniente adulterio, sed intercedente Spiritu sancto. Desponsata sum homini Iudaeo, et placui homini Deo: desponsavit me vir Iudaeus, et adamavit me Christus Deus. Ignoravit quidem sponsus meus Ioseph quod me adamasset Deus meus, et putavit quod adulterio impraegnatus esset venter meus. Namque ignorante Ioseph sponso meo, venit ad me quidam magnus Christi paranymphus, non patriarcha primus, aut propheta egregius; sed Gabriel ille archangelus, facie rutilans, veste coruscans, incessu mirabili, aspectu terribili, visitavit et perturbavit me, salutavit et gravidavit, dixitque mihi: Ave, gratia plena, Dominus tecum. Dominus, inquit, tecum; sed plus quam mecum. Dominus tecum; sed non sicut mecum. In me enim licet sit Dominus, memetipsum creavit Dominus; per te autem nasciturus est. Ita est enim, Maria, Dominus tecum, ut sit in corde tuo, sit in utero tuo; adimpleat mentem tuam, adimpleat ventrem tuum; procedat formosus de utero tuo, tanquam sponsus de thalamo suo; egrediatur rex ex intimo ventre tuo, tanquam rex de cubiculo suo; procedat princeps ex aula regali; ita ut virginitatem tuam non faciat violari.